CIPHRAE

CIPHRAE
CIPHRAE
characteres sunt occulti, quibus arcana et quae ab aliis ignorari interest, solent perscribi ac significari. Illarum varias species, Ciphras simplices, non significantibus characteribus mixtas, duplires literas unô charactere complexas, Ciphras rotae, Ciphras clavis, Ciphras verborum, enumerat illustris Verulamius: quibus longe plures facile addi possent. Virtutes in illis requirit tres: Ut sint expeditae, non nimis operosae ad scribendum: Ut sint sidae et nullô modô pateant ad deciphrandum: Denique, ut, si fieri possit, suspicione vacent. Si enim istius modi Epistolae in manus eorum de veniunt, qui in cos qui scribunt, aut ad quos scribuntur. potestatem habeant, tamersi Ciphra ipsa fida sit, mox examini ac quaestioni res subicitur sicque arcanum vi elicitur. Quod ut
evitetur, habeat quis duo Alphabera, unum literarum verarum, alterum non significantium: et simul, duas epistolas evolvat, unam quae secretum deferat alteram, qualem versimile fuerit scribentem missurum fuisse absque periculo tamen. Quod si quis tum de Ciphra severe interrogetur, porrigat ille Alphiaberum characterum Non-significantium, pro veris literis: Alphabetum autern verorum, pro Non-significantibus. Hôc modô incidet Quaesitor in Epistolam illam exteriorem, quam cum probabilem inveniet, de interiori Epistola nihil sinistri suspicabitur. Idem alium Ciphrae gradum proponi, nimitum ut omnia per omnia significari possint: ita tamen, ut scriptio quae involvitur, quintuplô minor sit câ, cui involvitur. quod hôc modô fieri potest: Primo universae literae Alphabeti in duas tantum literas solvantur, per earum transpositionem; quae si fiat per locos quinque, prodibunt differentiae 32. quae in ulto magis 24. qui numerus Alphabeti est, sufficient. Cum dein ad scribendum accingeris, Epistolam interorem in Alphabetum hoc biliterarium solves: praesto simul sit aliud Alphabetum biforme, quod singulas Alphabeti communis literas, tam capitales, quam minores, duplici formâ, prout cuique commodum sit, exhibeat. Tum demum Epistolae imeriori, iam factae Biliteratae, epistolam exteriorem biformen literatim accommodabis, et postea describes etc. In eiusmodi Ciphris deciphrandis multam operam insumit ingeninm humanum, in Aulis inprimis Principum, quorum arcanis dicata est laboriosa simul ac ingeniosa haec ars: sed Ciphrae bonae ac fideles facile operam Deciphraroris eludent etc. Vide Fr. Baconem de Verulamio, l. 6. de Augm. Sciemiarum, c. 1. et infra quoque ubi de modo Occulte scribendi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • CIFRA — vide Ciphrae, it. Siphra …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”